10

Quando vocabulum a fortiori (sive a fortiore) ortum est ut nomen artis legis logicæve? In quo opere scripto primum apparuit?

Volo intellegere eius rationem originis verificareque verbum elisum "ratione" esse. (Vocabulum a fortiore enim idem significat ac a ratione fortiore.) Notionem in duobus auctoribus antiquis inveni, Rhetorica ad Herennium IV.18 et Topica Ciceronis 4.23, sed in locutionibus dissimilibus, e.g. "Quod in re maiore valet, valeat in minore."

Ben Kovitz
  • 15,914
  • 2
  • 32
  • 86

1 Answers1

3

Auctor libri qui inscribitur Dizionario Storico-Giuridico Romano nos refert ad philosophos medii aevi, Latham, Wordlist, s. v. 'a, ab' annos indicat 'c. 1337, c. 1343' sine auctorum indicatione. Exemplum inveni in Occhami Dialogo, III tr. 2 lib. 2 cap.1: "Magister: Ex his verbis habetur quod potestas regis Francorum distincta est a potestate papae. Et per consequens a fortiori potestas imperatoris," scilicet si potestas regi Fr. non pendet a papa, potestas imperatoris quae maior est quam regis, a papa neutiquam pendet. Elisio quaedam fortasse origini talium locutionum subest; tamen non est quod eam subaudias hoc loco.