In pagina 132ª primi libri Linguae Latinae Per Se Illustratae, auctoris Iohannis Ørbergi, est scriptum:
Deus ab hominibus nec vidētur nec audītur.
Estne deducta a scriptura antiqua haec sententia? Si est, quanam?
Quaero quia scio nonnullos locos huius libri ab antiquitatis operibus celebribus deductos redditosque ad simplices esse, ac huic libro insolitum mihi videtur in narratoris voce—id est, in voce impartiali omniaque animadvertenti—tale dictum affirmare nisi eum inter deorum "scientiam communem" illius temporis erat quandoquidem nonnullas disputationes subabsurdas inter Christianos paganos atheosque narrantur in quibus praestat nullum.